Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum tu cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus. ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria.
tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit.
et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur?
atqui
nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi.
nec eventus modo hoc docet — stultorum iste magister est — ; sed eadem ratio, quae fuit, futura, donec res eaedem manebunt, inmutabilis est.
in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque:
id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit; Hannibal contra in aliena,
in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia;
nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.
dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat?
quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque Atilius,