Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare.
iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.
advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis:
itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.
ab senatu ita responsum regis
aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum;
victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum optimi maximi. in ea arce urbis Romanae volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.