Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse.
cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?
id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos;
consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.
cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, . Cornelio L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam