Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eoque inopiae est redactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta, ut dicerent:
scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana, atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos,
quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum;
si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent dignosque iudicaverint,
ab quibus donum animo ac voluntate eorum, qui libentes darent, quam re maius ampliusque acciperent.
legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.
per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus,
et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia. legati
et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset,
et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur.
ad quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, ad obsides accipiendos.
adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat.
in religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem, quam iussissent, comitia edicturum.
ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius, quam consul alter a bello avocaretur.
patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit.
iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, res ad interregnum rediit.
consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in eius interregno comitia habita