Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sed et Coelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Servilio, qui
quam moram quia expectare territa tertia iam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo crearetur, qui pro dictatore esset;
res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentis titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatuserat, fuisse dictator crederetur, facile obtinuisse.
consules Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat, Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt.
frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant;
eoque inopiae est redactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta, ut dicerent: