Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt.
item equites pari numero ; sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. castris quoque se separari magister equitum voluit.
duplex inde Hannibali gaudium fuit — neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem —
: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse.
tumulus erat inter castra Minucii et Poenorum, quem qui occupasset, dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.
eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.
ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum habebat,
re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.
in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque.