Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,

ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.

inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt.

sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi, amplius fuere centum viginti.

igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem;

sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia,