Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.
inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est,
biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.