Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum inpedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit,
sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.
primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines hausti paene limo inmergentesque se tamen signa sequebantur.
Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre trahentes membra,
alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.
cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora,
inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, quod extaret aqua, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium
ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat,