Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ut plus consilio fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere;
haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito magistro equitum est profectus.
principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est.
Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat,
decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque copiarum hostis occurrisset.
Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.
altero ab Tarracone die ad