Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per Casilinum non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur,
ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis consilii talis apparatus fuit:
faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus , quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat;
ad duo milia ferme effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id
primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti.
ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
quo repente discursu secus quam silvis montibusque accensis omnia circa virgulta uisa ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat.