Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant.
ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent, relicti.
dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit.
inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus.
quo primum die procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret.
sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit;
ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.