Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Faleriis findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam “Mavors telum suum concutit,”

et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem cadentis.

inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.

his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.

decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur;

cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur.

decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum aureum pondo neret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur,