Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haec sententia, quae i tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.
dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur.
civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a maria. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis;
ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem
Hannibal infesto exercitu ingressus finis pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.
angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset.
sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fruit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.