Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis

53
consularibus habitis in hiberna rediit. creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius iterum.

ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent.

emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.

tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi.

equestre interim proelium commissum; in quo quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est.

paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato vulnere ad oppugnandas ire pergit.

id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat.