Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.

postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent.

neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa clades est: adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

54

haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est;

et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus.

transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superaverit. vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere;

dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere.

tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere.

tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est.

id vero laboris velut de integro initium fuit: nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec, quod statutum esset, manebat omnia perscindente vento et rapiente.

et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est,

ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.

deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere.

biduum eo loco velut obsessi mansere. multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia progressus consedit. postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit;

nec Sempronius consul — iam

55
redierat ab Roma — detrectavit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;

postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.

Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.

iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit.

quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit.