Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos, qui eguissent ope, defensos censebat.

is tum, collega cunctante, equitatum suum, mille peditum iaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.

sparsos et inconpositos, ad hoc gravis praeda plerosque cum inopinato invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere.

varia inde pugna inter sequentes cedentesque; cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium *, penes Romanos fama victoriae fuit.

ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse: