Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
varia inde pugna inter sequentes cedentesque; cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium *, penes Romanos fama victoriae fuit.
ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse:
restitutos ac refectos militibus animos, nec quemquam esse praeter conlegam, qui dilatam dimicationem vellet; eum animo magis quam corpore aegrum memoria vulneris aciem ac tela horrere. sed non esse cum aegro senescendum.
quid enim ultra differri aut teri tempus? quem tertium consulem, quem exercitum expectari?