Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.

a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoue

47
praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.

advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.

postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus.

iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram, depopulatoque agro urbem etiam terrebant.