Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa,

medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret.

pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt.

postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex

6
ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.

et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.

cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxume Turdetanis.

quibus cum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.