Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque
vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.
apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis;
nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio imminente consederat.
quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso.
neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum et equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium consistit utrumque agmen, et ad proelium sese expediebant.
Scipio A iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos! sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.