Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos.
inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. accendit praeterea
et stimulat animos dolor iniuria indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt.
crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum inponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos observat.
“ne transieris ne quid rei tibi sit cum ” Hiberum est “nusquam te vestigio moveris!”
parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? adimis etiam Hispanias? et, inde si decessero, in Africam transcendes. transcendes autem? transcendisse dico;
illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemque certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.
si hoc bene fixum omnibus destinatumque animo est, iterum dicam, vicistis: nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.”
his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt;
Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;
Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passum a consedit.
ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: