Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent.
si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est.
in hanc tam opimam mercedem, agite dum, diis bene iuvantibus arma capite.
satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos.
hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit.
nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore: saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incluti populi regesque perlevi momento victi sunt.