Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago

39
vestrae condicionis erat.

ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit:

dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentis, circa Padus amnis maior ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae.

hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent.

si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est.