Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat.

caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora:

id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.

vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.