Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt nives.
inferiora valles apricosque quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano digniora loca.