Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
maxima ab tergo vis hominum urgebat. in eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit.
tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est. nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat,
occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque inpedimentis acta est.
postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum