Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit.
is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est.
nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque isdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit, et ob eadem pediti quoque incerta via est; ad hoc glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet.
et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.
P. Cornelius consul triduo fere post, quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad