Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt,

extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.

ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor,

26
cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur;

ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.

excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in evasere.

dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae copiae essent et quid pararent.

huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur;

nam praeter multa vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. victores ad centum quadraginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt.