Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.
iter deinde de integro coeptum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis;
ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium
23
septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere. inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere.