Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites.

postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat non tam bello motos quam longinquitate viae inexsuperabilique Alpium transitu.

Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat,

ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat.

Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida inposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt.

quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset:

nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. hospitem enim se Galliae, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset.