Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse;

tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore caeli nimbum.

tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus

21
exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.

Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis iungunt, in potestate essent.