Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat.”

tum Romanus sinu ex toga facto “Hic” inquit “vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite.” sub hanc vocem

17
minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est.

et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, isdem se gesturos.

haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa.