Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam mortem occubuisset; se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. “numquamne ergo” inquit
“ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni
ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat?
non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia. deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia aedificent, quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.” delata confestim materia omnis infra Veliam,