Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et, ubi nunc Vicae Potae aedes est, domus in infimo clivo aedificata.

latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent. inde cognomen factum Publicolae est.

ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, gratae in vulgus leges fuere.

quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, demum comitia collegae subrogando habuit.

creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Pulvillus.

apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse. nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.

Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit; Publicola ad Veientium bellum profectus.