Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira “ille est vir” inquit, “qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores adeste.”
concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit. sensit in se iri Brutus. decorum erat ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt,
neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata.