Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.

omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset.

ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. productus in aciem turpi fuga petit castra nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.