Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat. ferocem faciebat belli gloria ingens,

quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus,

cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.

itaque deficiente oratione “quando quidem non tam facile loquor” inquit, “Quirites, quam, quod locutus sum, praesto, crastino die adeste. ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.” occupant tribuni templum postero die;

consules nobilitasque ad inpediendam legem in contione consistunt. submoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.

adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;

non enim populi, sed plebis eum magistratum esse; nec illum ipsum submovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur “si vobis videtur, discedite, Quirites.” facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.

ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;

violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum, ex tota

131
urbe concitatae multitudinis, fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;

certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent;

darent irae spatium: non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.

aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.