Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.

Volero appellat tribunos. cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri

129
iubent. “provoco” inquit “ad populum” Volero, “quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.” quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.

Volero, et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans “provoco et fidem plebis inploro.

adeste cives, adeste commilitones; nihil est, quod expectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est.”