Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri.
omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia virtus fuit; Fabium nomen Fabia gens maxime enituit. multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.
instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
res
vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.
inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium — tertio hic anno ante consul fuerat — principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in vulnus cadit.
sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma “hoc iurastis” inquit, “milites, fugientes vos in castra redituros?
adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.” consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: “verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere;
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!” sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.
proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata.
nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam