Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
velle ne scirem, ipsi fecerunt. itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna iurant. consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam fallet.” centurio erat M. Flavoleius, inter primores pugnae flagitator.
“victor” inquit, “M. Fabi, revertar ex acie.” si fallat, Iovem patrem Gradivumque Martem aliosque iratos invocat deos. idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. nunc iubent Etruscos probra iacere,
nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri.
omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia virtus fuit; Fabium nomen Fabia gens maxime enituit. multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.
instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
res