Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent.
diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.
primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi.
proximo bello
cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.
consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas vires, sua arma horrebant.
memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis adlaturum.
Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando:
simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad haec in novitatem generis originisque qua falsa, qua vera iacere.
haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at inperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis.