Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent.

diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.

primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi.

proximo bello

117
in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum;