Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit.

perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.

neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et consules et primores patrum operam,

ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.

praeceptis Appii moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse;

novemque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.

inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.