Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
iniussu signa referunt maestique — crederes victos — , nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.
nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem superent.
consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur.
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit.