Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Veientes, in Aequos Furio datur. et in Aequis quidem nihil dignum memoria gestum est;
Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit. unus ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes,
quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
iniussu signa referunt maestique — crederes victos — , nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.
nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem superent.
consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur.
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit.
perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.
neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et consules et primores patrum operam,