Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.

qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.

Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum

115
crescente cura K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant;

Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. qui terrores cum deberent,