Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam animis hominum regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.

quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. sunt, qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa verberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum “ex Cassia familia datum.”

invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem. ceterum,

sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio Q. Fabio consulibus.

haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.

quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.

eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit. bello deinde civiles

114
discordiae intermissae. uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.

plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.

Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. vota erat Latino bello a Postumio dictatore; filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit. sollicitati

et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.

ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. certatum eo quoque anno cum tribunis est.