Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio Q. Fabio consulibus.
haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.
eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit. bello deinde civiles
plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. vota erat Latino bello a Postumio dictatore; filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit. sollicitati
et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.
ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. certatum eo quoque anno cum tribunis est.
vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt.
sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.