Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem. ceterum,

sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio Q. Fabio consulibus.

haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.

quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.

eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit. bello deinde civiles

114
discordiae intermissae. uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.

plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.